라틴어

Rapunzella

houdinist 2010. 5. 22. 13:34


Olim erant maritus et uxor qui maestissimi erant quod nulli liberi ab eis geniti erant. In parva casa cum parva fenestra habitabant. Per fenestram pulchrum hortum videre poterant. Hortus florum, frugum, et holerum plenus erat. Ille hortus autem malae magae erat, et magnus murus hortum saepiebat. Nemo ad holera colligenda in hortum intrare ausus est. Quodam die, uxor rapa formosa in horto provenientia vidit. Maxime esuriens, ait "Fer, marite, mihi rapa. Certe maga non tam mala est ut paucis rapis irascatur." Maritus rapa surripuit et uxori dedit. Rapa bona erant, et uxor plura rapa cupiebat. Maritus iterum profectus est ut rapa surriperet. At, dum maritus rapa colligit, maga pervenit. "Ecce fur!" clamavit maga, "Te criminis paenitebit!"

"Me paenitet," respondit maritus, "uxor mea esurit, neque quidquam cibi nobis est. Mei miserere, quaeso." Maga, paulo sedata, ait "omnia rapa quae cupis tecum ferre potes, sed hoc postulo: filiam mox genueritis,  et filia mihi a te danda erit." Maritus ita timebat ut statim annueret.

Maga filiam nuper natam eduxit. Memor raporum surreptorum, maga puellae nomen Rapunzellam dedit. Rapunzella pulcherrima puella erat, sed maga crudelis erat. Rapunzellam in alto turri sine ianuis inclusit. Cum maga in turrim intrare vellet, clamavit:

Rapunzella, Rapunzella, demitte comam
Ut scalas aureas scandere possim!

Rapunzellae enim perlonga coma aurea erat. Magam audiens, Rapunzella comam demittebat. Deinde  maga comam scandebat ut Rapunzellam videret. Rapunzella magam non amabat, sed timens parebat.

Quodam die eques iuvenis apud turrim equitans Rapunzellam in turri vidit. Pulchritudine Rapunzellae ictus, eam statim adamavit. "Quo modo in turrim intrare possim?" miratus est eques. En, dum eques putat, maga advenit. Equite post arborem latente, maga turrim appropinquavit et clamavit:

Rapunzella, Rapunzella, demitte comam
Ut scalas aureas scandere possim!

Hoc viso, eques consilium cepit. Postero mane, sub turrim equitans, magna voce clamavit:

Rapunzella, Rapunzella, demitte comam
Ut scalas aureas scandere possim!

Et Rapunzella statim comam demisit. Eques comam scandit ut turrim intraret. Equitem videns, Rapunzella maxime timuit, virum enim numquam prius viderat. Eques autem tam amicus erat ut mox Rapunzella timoris oblivisceretur. Eques a Rapunzella quaesivit ut ei nuberet. "Tibi equidem nubere volo, neque possum. Captiva in turri sum," lacrimavit Rapunzella. "Scalas faciam ut de turri descendere possis," respondit eques, "et, dum scalas facio, quotidie te visitabo." Tum eques exiit ut scalas facere inciperet.

Rapunzella laetissima erat, et dies ad scalas perficiendas appropinquabat. At quodam die, non putans, magam rogavit cur tanto gravior equite esset. Maga clamavit "Eques? Qui eques? Num me fefellisti?" "Minime, vero," negavit Rapunzella, sed maga intellexit. Comam Rapunzellae totondit et eam emisit. "Si umquam te videbo, te necabo," monuit maga. Illo die maga sola in turri mansit. Eques pervenit, clamans "Scalae factae sunt, Rapunzella! Exire possumus!" Eques, magam videns, stupuit. "Exibis, neque cum Rapunzella," ridit maga, miserum equitem per fenestram expellens. Eques in rosetum cecidit, et oculi a spinis puncti sunt. Caecus miserque eques ab turri abiit claudicans.

Multos annos errabat eques, semper Rapunzellae amissae lacrimans. Caecitas eum mendicum fecit, sed pauci eum iuvabant. Per silvam errans, eques virginem lacrimantem audivit. "Cur lacrimas? Maesta es?" rogavit, "Maestus quoque sum. Amorem et oculos amisi." Virgo subito eum osculata est - en, Rapunzella erat! Praeterea, cum Rapunzella oculos osculata est, sensus videndi equiti restitutus est! Rapunzella statim equiti nupsit, et feliciter posthac habitabant. Et illa est fabula Rapunzellae.